- DIA
- I.DIADeae nomen, quae aqud Sicyonios et Phliasios colebatur, eadem fuisse creditur cum Hebe Iuventutis Dea.II.DIAins. maris Aegaei, una Cycladum a Delo 17. m. p. distans. Plin. l. 4. c. 12. In hac Liber pater Ariadnem a Theseo destitutam uxorem duxit, qua de causa etiam Baccho facram esse volunt. Ovid. Met. l. VIII. v. 174.Protmus Aegides, raptâ Minoîde, DiamVela dedit: ----- -----Idem de arte amandi l. 1. v. 530.Qua brevis aequoreis Dia feritur aquis.Stephano quatuor sunt huius nominis insulae, quarum prima Naxus dicitur, 2. prope Miletum est, tertia vicina Sarmosso, 4. prope Gnossum Cretae. Theocriti Interpres Diam insulam esse prodit circa Melum, et aliam circa Amorgum et Chersonesum in Co, et in Peloponneso similiter nominari.III.DIAurbs Episc. Delphinatus: olim una ex praecipuis, inter 19. Vocontiorum urbes, dein Colonia Rom. Hinc sub Longobardis, A. C. 574. postea caput regiunculae Diensis, tandem, Regno Arelat. vel Burgundiae destructo, Comitatus. Ludovic. Pictav. Comes Valent. et Diensis, Carolo Delphino, postea 7. Rege ditionibus suis cessit, quae ab eo tempore Delphinatui innexae. In bello civili plurima passa. Primum Ep. Martium habuisse creditur. Nomen urbis quod attinet, Sicyonii Diam, vide supra, adorarunt olim, unde dubium non est, quin nomen hoc urbis graecum, ipsaque a Graecis, sicut Massilia, condita sit. Columb. de Ep. Diens. Chorer. hist. Delphin. l. 1. 4. 9. etc. Chenius de Urb. antiq. Gassend. l. 2. de vita Peirescii. vide Dea.IV.DIAurbs Thessaliae ab Aeaco condita. 2. Thraciae iuxta mont. Athon. 3. Euboeae. 4. Peloponnesi. 5. Lusitaniae ad Ocean. 6. Italiae iuxta Alpes. 7. Scythiae iuxta Phasin. 8 Cariae. 9 Bithyniae iuxta Pontum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.